Ehemalige Professur für Historische Hilfswissenschaften
prodromus ad benevolentem lectorem

prodromus ad benevolentem lectorem

Repertorium Officiorum Romanae Curiae auctore Th. Frenz
prodromus ad benevolentem lectorem

Benevolentissime lector,
salutem in scientia! Anno ab incarnatione domini MDCCCCLXXXVI° ad lucem datum est opus meum "Die Kanzlei der Päpste der Hochrenaissance (1471-1527)", quod opus continet pagg. 259-455 conspectum officialium Romanae Curiae huius temporis cum adnotationibus biographicis. Iste elenchus, quamvis amplectans non minus quam 2223 personas, non est nisi excerptum ex collectione fontium valde latiore factum. Hae enim personae tantummodo inclusae sunt, quae fungebantur inde a tempore Sixti papae IV usque ad eversionem Urbis anno MDXXVII° et in Cancellaria Apostolica proprie dicta - exclusis ergo omnibus personis, quae floruerunt ante aut post haec tempora quaeve functae sunt solum in officiis extra dictam cancellariam positis, exempli gratia in Sacra Romana Rota aut in Reverenda Camera Apostolica, sive in collegiis officiorum venalium vacabilium a Leone papa X noviter erectis, prout servientium armorum, militum S. Petri etc. Ecce nunc collectio omnium et singulorum huiusmodi nominum, sine ulla restrictione officiorum, quae a temporibus saeculi XIV exeuntis (i.e. inde a schismate) usque ad tempora saeculi XVI ineuntis (vel quasi ad medium istius saeculi) rete meae indagationis capta sunt. Qua amplificatione eorum numerus, cum primum publicatio expleta fuerit, ad circa 5000 personas ad minus adaugebitur. Inclusa erunt ista vice ultra quorumlibet fungentium etiam nomina S. R. E. cardinalium. Additiones aut correctiones omnium amicabiliter contribuentium collegarum gratanter erunt acceptae et diligentissime operi meo (scilicet tunc nostro) inserentur. Datum Pataviae, anno etc. MMVIIII°, in mense Decembri, Th. F.

De fontibus
Elenchus meus utitur his fontibus:

1) Registris Cancellariae Apostolicae, quae servantur in Tabulario Secreto Vaticano. Ercerptae sunt quaedam volumina harum serierum:
a) Reg. Vat. = Registra Vaticana. In hac serie continentur registrationes litterarum super nominationibus ad officia factis (praesertim in Reg. Vat. 348-351, 381-384, 432-435, 465-467,515-517, 542-545, 656-659, 694-697, 875-878, 989, 990, sed sunt et membra disiecta in aliis voluminibus),
b) Reg. Lat. = Registra Lateranensia,
c) Reg. Suppl. = Registra Supplicationum,
d) Sec. Brev. = Secretaria Brevium,
e) Sec. Cam. = Secretaria Camere,
f) Arm. XXXIX = Armatium XXXIX (continentur registra brevium),
g) Brev. Lat. = Brevia Lateranensia,
h) Instrumenta Miscellanae 4801, Taxe 35-37, Libri Officiorum 1-2. Sunt registra datariae de venditione officiorum,
i) Annate et Obligationes Communes. In registris bullarum et brevium saepe etiam inveniuntur transcripta nomina, quae in originalibus posita sunt.

2) Originalibus ex diversis archivis. Nisi aliud archivum denominatum est, sunt archivalia ex Tabulario Secreto Vaticano sumpta.

3) Operibus impressis, praesertim
"Burchard, Liber notarum" = Johannes Burchard, Liber notarum ab anno 1483 usque ad annum 1506, ed. E. Celani, 2 voll., Città di Castello 1910/1-1942
"Cerchiari" = Emmanuele Cerchiari, Cappellani Papae et ... Auditores ... Rotae, 4 voll., Rome 1919/21
"Ciampini, De abbreviatorum" = De Abbreviatorum de parco maiori sive assistentium S. R. E. vicecancellario in literarum apostolicarum expeditionibus antiquo statu ... dissertatio historica Iohannis Ciampini ..., Romae 1691
"Eubel" = Konrad Eubel, Hierarchia catholica medii aevi sive summorum pontificum, S. R. E. cardinalium, ecclesiarum antistitum series ..., Monasterii 1923 ss. "Frenz, Kanzlei" = Thomas Frenz, Die Kanzlei der Päpste der Hochrenaissance (1471-1527), Tübingen 1986 (Bibliothek des Deutschen Historischen Instituts in Rom 63)
"Hergenröther" = Jos. Hergenröther, Leonis X. pontificis maximi regesta ... e tabularii Vaticani manuscriptis voluminibus ..., Freiburg 1884 "Hoberg" = Hermann Hoberg, Die Protokollbücher der Rotanotare von 1464 nis 1517, Zeitschrift der Savigny-Stiftung für Rechtsgeschichte 70, kanonistische Abteilung 39 (1953) pag. 175-227
"Hofmann, Forschungen" = Walther von Hofmann, Forschungen zur Geschichte der kurialen Behörden vom Schisma bis zur Reformation, 2 voll., Rom 1916 (Bibliothek des königlich-preußischen historischen Instituts in Rom12 et 13)
"Katterbach, Referendarii" = Bruno Katterbach, Referendarii utriusque signaturae a Martino V ad Clementem IX et praelati signaturae supplicationum a Martino V ad Leonem XIII, Città del Vaticano 1931 (Sussidi per la consultazione dell'Archivio Vaticano II; Studi e testi 55)
"Zutshi" = Patrick N. R. Zutshi, Original Papal Letters in England (1305-1415), Città del Vaticano 1990 (Index actorum Romanorum pontificum ab Innocentio III ad Martinum V electum 5)

4) Digitalizationibus originalium sub http://www.monasterium.net inveniendis.

De conspectu generali nominum alphabetico

In hoc elencho inveniuntur omnes pensone sub ordine alphabetico prenominum. Singuli articuli hoc modo compositi sunt:
1) nomen (litteris pinguibus exaratum);
2) variationes nominis, si quae sunt;
3) indicationes originis et nativitatis, parentum, consanguineorum etc.;
4) elencus praebendarumM
5) gradus academicae;
6) dies mortis. Quando dicitur "ante", inveniri tantum poterat, qua data successor in officio aut praebenda fungi coepit;
7) elencus officiorum in Romana curia, quibus persona functa est;
8) indicatio librorum impressorum, in quibus de persona tractatur.

Quoad elenchum officiorum sciendum est, quod, quando scribitur pro initio officii e.g.
 9.3.1503 (Reg. Suppl. 1160 fol. 100v),
ista persona inde ab hac die functa est officio (i.e. hac die a papa instituta est per bullam suam sive admissa est ad collegium). Quando vero scribitur
1503 (9.3.: Reg. Suppl. 1160 fol. 100v),
ista persona invenitur prima vice in fontibus nostris prout fungens officio, sed dies, qua incipiebat fungi, est anterior et (adhuc) non poterat indagari. Simili modo tractatur finis officii. Si de persona inveniri poterant fontes, quorum data posita sunt inter terminos initii et finis officii, annus tantummodo indicatur sub fomula "etiam in officio", quoniam indicatio omnium fontium prolixior esset.

De conspectu cognominum

In isto elencho inveniuntur cognomina omnium personarum iuxta alphabetum ordinata.

De conspectu praebendarum

In isto elenco inveniuntur praebendae omnium personarum iuxta alphabetum dioecesium ordinatae. Indicatio annorum ibi posita significat tempus, quo persona in Romana curia functa est, non tempus, quo functa est beneficio. Pro cardinalibus posita est data creationis, quando non functi sunt aliquo officio curiali.

De tabulis functionariorum

In praenominato opere meo inveniuntur pagg. 466-484 certae tabulae offerrentes nomina functionariorum collegiorum cancellariae, scilicet scriptorum, abbreviatorum, sollicitatorum etc. Receptores (sive rescribendarii) et computatores horum collegiorum ponebant nomina sua in ipso documento papali prout quittancia taxorum receptorum. Nomina scriptorum cancellarie sunt utillima pro vera datatione expeditionis bullarum, quae non raro fiebat devoluto certo tempore (mensibus sive etiam annis) post signaturam supplicationis, cuius data scripta est in bulla. Hae tabulae hic sunt amplificatae et correctae.

Invitatio ad cooperationem

Omnes lectores invito ad benevolentem cooperationem. Universae et singulae communicationes erunt diligenter receptae, verificatae et insertae in elenchis, et nomen collegae erit hic publicata, si desiderat fieri.